xv Kal. e Sinuessano proficiscens cum dedissem ad te litteras devertissemque †acutius† in Vescino accepi a
-- --
tabellario tuas litteras; in quibus nimis multa de Buthroto. non enim tibi ea res maiori curae aut est aut erit quam mihi. sic enim decet te mea curare, tua me. quam ob rem id quidem sic susceptum est mihi ut nihil sim habiturus antiquius.
quod prima disputatio Tusculana te confirmat sane gaudeo; neque enim ullum est perfugium aut melius aut
paratius. Flamma quod bene loquitur non moleste fero. Tyndaritanorum causa, de qua causa laborat, quae sit
ignoro. hos tamen . . . . πεντέλοιπον movere ista videntur in primis erogatio pecuniae. de Alexione doleo, sed quoniam
-- --
inciderat in tam gravem morbum, bene actum cum illo arbitror. quos tamen secundos heredes scire velim et diem testamenti.